-
Ad Colossenses 3
- 1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
- 2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
- 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
- 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
- 5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
- 6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
- 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
- 8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
- 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
- 10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
- 11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
- 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
- 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
- 14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
- 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
- 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
- 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
- 18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
- 19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
- 20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
- 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
- 22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
- 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
- 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
- 25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.
-
-
World English Bible (web)
- Afrikaans
- Albanian
- Arabic
- Armenian
- Basque
- Breton
- Calo
- Chamorro
- Cherokee
- Chinese
- Coptic
- Croatian
- Czech
- Danish
- Dari
- Dutch
-
English
American King James Version (akjv) American Standard Version (asv) Basic English Bible (basicenglish) Douay Rheims (douayrheims) John Wycliffe Bible (c.1395) (wycliffe) King James Version (kjv) King James Version (1769) with Strongs Numbers and Morphology and CatchWords, including Apocrypha (without glosses) (kjva) Webster's Bible (wb) Weymouth NT (weymouth) William Tyndale Bible (1525/1530) (tyndale) World English Bible (web) Young's Literal Translation (ylt)
- English and Klingon.
- Esperanto
- Estonian
- Finnish
- French
- German
- Gothic
- Greek
- Greek Modern
- Hebrew
- Hungarian
- Italian
- Japanese
- Korean
- Latin
- Latvian
- Lithuanian
- Malagasy
- Malayalam
- Manx Gaelic
- Maori
- Mongolian
- Myanmar Burmse
- Ndebele
- Norwegian bokmal
- Norwegian nynorsk
- Pohnpeian
- Polish
- Portuguese
- Potawatomi
- Romanian
- Russian
- Scottish Gaelic
- Serbian
- Shona
- Slavonic Elizabeth
- Spanish
- Swahili
- Swedish
- Syriac
- Tagalog
- Tausug
- Thai
- Tok Pisin
- Turkish
- Ukrainian
- Uma
- Vietnamese
-
Vulgata Clementina (vulgate - 2.0.1)
2017-10-28Latin (la)
Clementine Vulgate from La Editorial Católica, Madrid, 1946, based on the edition of M. Tweedale of the Clementine Vulgate Project
- Encoding: UTF-8
- Direction: LTR
- LCSH: Bible.Latin
- Distribution Abbreviation: vulgate
License
Public Domain
Source (OSIS)
The Clementine Vulgate Project \ This module version implements the following features as OSIS markup: \ book titles, paragraphs, poetry lines, acrostics, speakers, introductions. \ Simple markup for these features is documented in the project repository. \ https://bitbucket.org/clementinetextproject/vulsearch4 \ It was a relatively straightforward task to map that markup to USFM.
- history_1.0
- Initial release (2009-10-24)
- history_1.0.1
- Corrected to Vulg versification (2011-07-09)
- history_1.0.2
- Corrected .conf encoding (2013-08-21)
- history_2.0
- (2017-10-25) Rebuilt with added features
- history_2.0.1
- (2017-10-28) corrected conf file
- history_2.0.2
- (2019-01-07) corrected conf file

Favourite Verse
You should select one of your favourite verses.
This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.
This is currently the active session key.
Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.